monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 23
VIBIUS GALLUS dixit: lictori, quia bene percusserat, propinatum est. Illud quod tamquam Latronis circumfertur non esse Latronis pro testimonio dico et Latronem a sententia inepte tumultuosa vindico. ipse enim audivi Florum quendam, auditorem Latronis, dicentem (non apud Latronem; neque enim illi mos erat quemquam audire declamantem. declamabat ipse tantum et aiebat se non esse magistrum sed exemplum. nec ulli [nec] alii contigisse scio quam apud Graecos Niceti, apud Romanos Latro(ni), ut discipuli non audiri desiderarent sed contenti essent audire. initio contumeliae causa a deridentibus discipuli Latronis auditores vocabantur, deinde in usu verbum esse coepit et promiscue poni pro discipulo auditor. hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam vendere.)